monumenta.ch > Plinius > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 128
{XXXIII} Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae favillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus.